previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Ut sumus in Ponto, ter frigore constitit Hister,
facta est Euxini dura ter unda maris.
at mihi iam videor patria procul esse tot annis,
Dardana quot Graio Troia sub hoste fuit. [p. 246]
5stare putes, adeo procedunt tempora tarde,
et peragit lentis passibus annus iter.
nec mihi solstitium quicquam de noctibus aufert,
efficit angustos nec mihi bruma dies,
scilicet in nobis rerum natura novata est,
10cumque meis curis omnia longa facit.
an peragunt solitos communia tempora motus, suntque 1 magis vitae tempora dura meae?
quem tenet Euxini mendax cognomine litus,2
et Scythici vere terra sinistra freti,
15innumerae circa gentes fera bella minantur,
quae sibi non rapto 3 vivere turpe putant.
nil extra tutum est: tumulus defenditur ipse
moenibus exiguis ingenioque loci.
cum minime credas, ut aves,4 densissimus hostis
20advolat, et praedam vix bene visus agit.
saepe intra muros clausis venientia portis
per medias legimus noxia tela vias.
est igitur rarus, rus qui 5 colere audeat, isque
hac arat infelix, hac tenet arma manu.
25sub galea pastor iunctis pice cantat avenis,
proque lupo pavidae bella verentur oves.
vix ope castelli defendimur; et tamen intus
mixta facit Graecis barbara turba metum,
quippe simul nobis habitat discrimine nullo
30barbarus et tecti plus quoque parte tenet,
quos 6 ut non timeas, possis odisse videndo
pellibus et longa pectora tecta coma. [p. 248]
hos quoque, qui geniti Graia creduntur ab urbe,
pro patrio cultu Persica braca tegit.
35exercent illi sociae commercia linguae:
per gestum res est significanda mihi.
barbarus hic ego sum, qui non intellegor ulli,
et rident stolidi verba Latina Getae;
meque palam de me tuto mala saepe loquuntur,
40forsitan obiciunt exiliumque mihi.
utque fit, in me aliquid ficti,7 dicentibus illis
abnuerim quotiens adnuerimque, putant,
adde quod iniustum 8 rigido ius dicitur ense,
dantur et in medio vulnera saepe foro.
45o duram Lachesin, quae tam grave sidus habenti
fila dedit vitae non breviora meae!
quod patriae vultu vestroque caremus, amici,
atque hic in Scythicis gentibus esse queror :
utraque poena gravis, merui tamen urbe carere,
50non merui tali forsitan esse loco.
quid loquor, a! demens? ipsam quoque perdere vitam,
Caesaris offenso numine, dignus eram.

1
stantque Housman

2 litus ς tellus vel tempus vel pontus

3 raptu

4 avis

5 qui iam corr. Heinsius; cf. qui rus ς

6 quorum

7 siquidem vel si quid: ficti Owen

8 et iustum

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (26 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: